Liber Job*

Caput 5: Versus 26

Ingredieris in abundantia sepulcrum.Ibid.Sepulcrum est contemplatio, etc., usque ad quod utilitati proximorum refundant.Sicut infertur acervus tritici.Quia tempus actionis primum est, extremum contemplationis. Et necesse est ut perfectus mentem prius virtutibus exerceat, et eam postea in horreum quietis condat. Vel sepulcrum est quies aeterna, in qua tanto verius quiescitur, quanto perfectius vita corruptionis necatur. Hanc in abundantia ingreditur, qui post congesta hujus vitae opera, huic mutabilitati plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur, sicut triticum: quia justi in alieno tempore percussiones sentiunt, sed in suo, ut grana, in horreum intrant.
(* Traductions européennes)